- ECLECTICI
- ECLECTICIGr. Ε᾿κλεκτικοὶ, dicti sunt Philosophi, ἐκλεξάμενοι τὰ ἀρέςκοντα ἐξ ἑκάςης τῶ αἱρέϚεων, seligentes quae placerent, ex qualibet secta, Suid. ex qualibet nempe, quod optim um videbatur: nullius in Magistri iurantes verba. Unde illos etiam Α᾿ναλογητικοὺς, ipsi autem sese, teste Laert. φιλαλήθεις nuncupavêre. Origo sectae a Potamone Alexandtino, qui Caesaris Augusti ac Tiberii temporibus cum viveret, pertaesus cum Pyrrhoniis ac Scepticis de omnibus ἐπέκειν, sectam Eclecticorum, Lat. Electivam Vossio, instituit. Praestantia sectae ex eo elucet, quod tanta sit imperfectio humani intellectus, ut ex vetustis illis sapientibus, nemo potuerit omne verum perspicere: unde videndum, non quis aliquid dicat, quam quid aliquis dicat. Itaque postquam hoc philosophandi genus a Potamone introductum est, fere praestantissimi quique illud am plexi fuêre: In his Sorion, Senecae Magister, Sen. Ep. 8. Ammonius Plutarchi Praeceptor, qui vixit tempotibus Neronis et Vespasiani. Nec Plotinus ab eo alienus fuit, Porphyr. in vita eius. E Christianis quoque non aliam phiolophandi rationem magis probavit. Clemens, ut patet ex l. 1. Stromatum. Im o et Origenem, quod ex Philosophis singulis verum excerpere soleret, laudavit discipulus suus Gregorius Thaumaturgus. Idem Lactantius laudat instit. Div. l. 2. Sed ut optimum ac laudatissimum est, ita quoque difficillimum hoc Philosophandi genus: quare hebetes et inettes facile haec secta arcet. At non item eos, qui ingenii acie et iudicio valent, dummodo magno flagrent amore veritatis ac virtutis, Inexamine autem tot sectarum, primum videndum, quid quisque dicat, cur ita dicat, quid adversae parti respondeat. Quibus perpensis dispiciendum, an partes conciliari possint: quod si fieri non possit, exanimandae illae sunt, nec cum Epicureis ad solum sensuum κριτήριον, aut ad solam rationem, sed ad utrumque, ut Potamo fieri iubebat. Quae duo eo maiori studio iungenda, quod videamus deceptos, non Philosophos duntaxat, sed quosdam etiam ex magnis Ecclesiae Doctoribus. Ut qui terram, quia sic videatur, planam existimantes, sensu decepti Antipodas negant. Praeterea, Disputationes institui, quibus veritas examinetur, utilissimum: Ita si sectam hane sequamut, futurum ut non Ionici simus, vel. Italici, vel Eleatici, non Platonici vel Peripatetici, non Stoici vel Epicurei; non Sceptici, vel cuiusdam alterius sectae, sed haec omnia, Flores enim ex omnibus sectis legemus et inde corollam plectemus capiti nostro, quae quanto plus traxerit ex vero bonoque, tanto erit pulchrior atque odoratior, tanto etiam minus marcescens. Ioh. Gerh. Voss. Hist. Philos. l. 3. c. ult.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.